| De finibus bonorum et malorum |
| Liber
Tertius |
| [64] Itaque natura sumus apti ad coetus, concilia, civitates.
Mundum autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et
civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex
quo illud natura consequi, ut communem utilita-tem nostrae anteponamus. Ut enim
leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et
legibus parens et civilis officii non ignarus utilitate omnium plus quam unius
alicuius aut suae consulit. Nec magis est vituperandus proditor patriae quam
communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem.
Ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat
cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. Quoniamque illa vox inhumana et
scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis
terrarum omnium deflagratio consequatur - quod vulgari quodam versu Graeco
pronuntiari solet -, certo verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse
propter ipsos consulendum. Ex hac animorum affectione testamenta
commendationesque morientium natae sunt. |
| [65] Quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum
infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem
congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Inpellimur
autem natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo
rationibusque prudentiae tradendis.
zum Anfang |
| Liber
Quintus |
| [24] Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id
agit, se ut conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a
natura datur, se ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secundum
naturam affectum esse possit. Hanc initio institutionem confusam habet et
incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid
possit nec quid ipsius natura sit intellegit. Cum autem processit paulum et
quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim
incipit progredi seseque agnoscere et intelleger quam ob causam habeat eum,
quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae senit apta,
appetere et propulsare contraria. Ergo omnianimali illud, quod appetit, positum
est in eo, quod naturae est accommodatum. Ita finis bonorum existit secundum
naturam vivere sic affectum, ut optime affici possit ad naturamque
accommodatissime. |
| [25] Quoniam autem sua cuiusque animantis natura est, necesse est
finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur - nihil enim prohibet
quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia,
quoniam omnium est natura communis -, sed extrema illa et summa, quae
quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique
propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret. |
| [37] Ex quo perspicuum est, qoniam ipsi a nobis diligamur
omniaque et in animo et in corpore perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara
esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momnta maxima. Nam cui
proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras in esse
cariosque, quo perfectiores sint et magis in suo genere laudabiles. Ea enim
vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum
bonum poni necesse est quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum
sit extremum. Quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint
per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum,
quae sunt et in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et per se ipsae
appetantur.
zum Anfang |