| De re publica |
| Liber
Tertius |
| [22/33] Laelius: Est quidem vera lex recta ratio,
naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae vocet ad
officium iu-bendo, vetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra
iubet aut vetat, nec improbus iubenda aut vetando movet. Huic legi nec obrogari
fas est, neque derogari aliquid ex hac licet, neque tota abrogari potest, nec
vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est
quaerendus explanator aut interpres Sextus Aelius, nec erit alia lex Romae alia
Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et
sempiterna et inmutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et
imerpator omnium deus: ille legis huius inventor, discepator, lator; cui qui
non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas
poenas, etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit.
zum Anfang |
| Liber
Sextus |
| [20] Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et
circumdatum cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli
verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium
autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum
australis ille, in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia, nihil ad
vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni quem incolitis cerne quam
tenui vos parte contingat. Omnis enim terra quae colitur a vobis, angustata
verticibus, lateribus latior, aprva quaedam insula est circumfusa illo mari
quod Atlanticum quod magnum quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto
nomine quam sit parvus vides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum
aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc quem cernis transcendere potuit
vel illum Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis
ultimis aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? Quibus amputatis
cernis perfecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit. |
| [21] -[Beginn 22] Ipsi autem, qui de nobis
loquuntur, quam loquentur diu? Quin etiam si cuoiat pro-les illa futurorum
hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patri-bus acceptas posteris
prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore
certo necesse est, non modo non aeternam sed ne diuturnam quidem gloriam
adsequi possumus. Quid autem interes ab iis qui postea nascentur sermonem fore
de te, cum ab iis nullus fuerit qui ante nati sunt, qui nec pauciores et certe
meliores fu-erunt viri, praesertim cum apud eos ipsos a quibus audiri nomen
nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit?
zum Anfang |