Email  zurück zur Homepage  eine Stufe zurück
Pico della Mirandola
Giovanni Pico della Mirandola
Oratio de hominis dignitate. – Seite 1
Legi, patres colendissimi, in Arabum monumentis interrogatum Abdalam Saracenum, quid in hac quasi mundana scaena admirandum maxime spectaretur, nihil spectari homine admirabilius respondisse. Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: ''Magnum, o Asclepi, miraculum est homo". Horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis, esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum, sensuum perspicacia, rationis indagine, intellegentiae lumine naturae interpretem, stabilis aevi et fluxi temporis interstitium er (quod Persae dicunt) mundi copulam, immo hymenaeum, ab angelis teste Davide paulo deminutum. Magna haec quidem, sed non principalia, id est, quae summae admirationis privilegium sibi iure vindicent. Cur enim non ipsos angelos er beatissimos caeli choros magis admiremur? Tandem intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et quae sit demum illa condicio, quam in universi serie sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus invidiosam. Res supra fidem et mira. Quidni? Nam et propterea magnum miraculum er admirandum profecto animal iure homo et dicitur et existimatur. Sed, quaenam ea sit, audite, patres, er benignis auribus pro vestra humanitate hanc mihi operam condonate.
Iam summus pater architectus deus hanc, quam videmus, mundanam domum, divinitatis templum augustissimum arcanac legibus sapientiae fabrefecerat. Supercaelestem regionem mentibus decorarat, aetherios globos aeternis animis vegetarat, excrementarias ac feculentas inferioris mundi partes omnigena animalium turba complerat. Sed opere consummato desiderabat artifex esse aliquem, qui tanti operis rationem perpenderet, pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur. Idcirco iam rebus omnibus (ut Moses Timaeusque testantur) absolutis de producendo homine postremo cogitavit. Verum nec erat in archetypis, unde novam subolem effingeret, nec in thesauris, quod novo filio hereditarium largiretur, nec in subselliis totius orbis, ubi universi contemplator iste sederet. lam plena omnia, omnia summis, mediis infimisque ordinibus fuerant distributa. Sed non erat paternae potestatis in extrema fetura quasi effetam defecisse, non erat sapientiae consilii inopia in re necessaria fluctuasse, non erat benefici amoris, ut, qui in aliis esset divinam liberalitatem laudaturus, in se illam damnare cogeretut. Statuit tandem optimus opifex, ut, cui dari nihil proprium poterat, commune esset, quicquid privatum singulis fuerat. Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis atque in mundi positum meditullio sic est alloquutus: »Nec certam sedem nec propriam faciem nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut, quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea pro voto, pro tua sententia habeas et possideas. Definita ceteris natura intra praescriptas a nobis leges coercetur. Tu nullis angustiis coercitus pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam praefinies. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde commodius, quicquid est in mundo. Nec te caelestem neque terrenum neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque plastes er fictor, in quam malueris tu te formam effingas. Poteris in inferiora, quae sunt bruta, degenerare, poteris in superiora, quae sunt divina, ex tui animi sententia regenerari.«
O summam dei patris liberalitatem, summam et admirandam hominis felicitatem, cui datum id habere, quod optat, id esse, quod velit. Bruta simulatque nascuntur, id secum afferunt (ut ait Lucilius) e bulga matris, quod possessura sunt. Supremi spiritus aut ab initio aut paulo mox id fuerunt, quod sunt futuri in perpetuas aeternitates. Nascenti homini omnifaria semina et omnigenae vitae germina indidit pater. Quae quisque excoluerit, illa adolescent er fructus suos ferent in illo: Si vegetalia, planta fiet. Si sensualia, obbrutescet. Si rationalia, caeleste evadet animal. Si intellectualla, angelus erit ei dei filius. Et si nulla creaturarum sorte contentus in unitatis centrum suae se receperit, unus cum deo spiritus factus in solitaria patris caligine, qui est super omnia constitutus, omnibus antestabit.
Quis hunc nostrum chamaeleonta non admiretur? aut omnino quis allud quicquam admiretur magis? Quem non immerito Asclepius Atheniensis versipellis huius ei se ipsam transformantis naturae argumento per Proteum in mysteriis significari dixit. Hinc illae apud Hebraeos er Pythagoricos metamorphoses celebratae. Nam et Hebraeorum theologia secretior nunc Enoch sanctum in angelum divinitatis, quem vocant »malakh haskekhinah«, nunc in alia alios numina reformat. Et Pythagorici scelestos homines in bruta deformant, ei, si Empedocli creditur, etiam in plantas. Quos imitatus Maumeth illud frequens habebat in ore, qui a divina lege recesserit, brutum evadere, ei merito quidem. Neque enim plantam cortex, sed stupida et nihil sentiens natura, neque iumenta corium, sed bruta anima et sensualis, nec caelum orbiculatum corpus, sed recta ratio, nec sequestratio corporis, sed spiritalis intellegentia angelum facit. Si quem enim videris deditum ventri humi serpentem hominein, frutex est, non homo, quem vides; si quem in phantasiae quasi Calypsus vanis praestigiis caecutientem et subscalpenti delinitum illecebra sensibus mancipatum, brutum est, non homo, quem vides; si recta philosophum ratione omnia discernentem, hunc venereris: caeleste est animal, non terrenum; si purum contemplatorem corporis nescium, in penetralia mentis relegatum: hic non terrenum, non caeleste animal, hic augustius est numen humana carne circumvestitum.
Ecquis hominem non admiretur? qui non immerito in sacris litteris Mosaicis et Christianis nunc omnis carnis nunc omnis creaturae appellatione designatur, quando se ipsum ipse in omnis carnis faciem, in omnis creaturae ingenium effingit, fabricat et transformat. Idcirco scribit Euantes Persa, ubi Chaldaicam theologiam enarrat, non esse homini suam ullam et nativam imaginem, extrarias multas er adventicias. Hinc illud Chaldaeorum: »Enosh hu shinnuim vekammah tebhaoth baal haj« id est homo, variae ac multiformis et desultoriae naturae animal. Sed quorsum haec? ut intellegamus, postquam hac nati sumus condicione, ut id simus, quod esse volumus, curare hoc potissimum debere nos, ut illud quidem in nos non dicatur, cum in honore essemus, non cognovisse similes factos brutis et iumentis insipientibus, sed illud potius Asaph prophetae: »Dii estis et filii excelsi omnes«, ne abutentes indulgentissima patris liberalitate, quam dedit ille liberam optionem, e salutari noxiam faciamus nobis. Invadat animum sacra quaedam ambitio, ut mediocribus non contenti anhelemus ad summa adque illa (quando possumus si volumus) consequenda totis viribus enitamur. Dedignemur terrestria, caelestia contemnamus, et quicquid mundi est denique posthabentes ultramundanam curiam eminentissimae divinitati proximam advolemus. Ibi, ut sacra tradunt mysteria, Seraphin, Cherubin et Throni primas possident. Horum nos iam cedere nescii et secundarum impatientes er dignitatem et gloriam aemulemur. Erimus illis, cum voluerimus, nihilo inferiores.
Sed qua ratione aut quid tandem agentes? Videamus, quid illi agant, quam vivant vitam. Eam si et nos vixerimus (possumus enim) illorum sortem iam aequaverimus. Ardet Seraph caritatis igne; fulget Cherub intellegentiae splendore; stat Thronus iudicii firmitate. Igitur si actuosae addicti vitae inferiorum curam recto examine susceperimus, Thronorum stata soliditate firmabimur. Si ab actionibus feriati in opificio opificem, in opifice opificium meditantes in contemplandi otio negotiabimur, luce Cherubica undique corruscabimus. Si caritate ipsum opificem solum ardebimus, illius igne, qui edax est, in Seraphicam effigiem repente flammabimur. Super Throno, id est iusto iudice, sedet deus iudex saeculorum. Super Cherub, id est contemplatore, volat atque eum quasi incubando fovet. Spiritus enim domini fertur super aquas, has, inquam, quae super caelos sunt, quae apud Iob dominum laudant antelucanis hymnis. Qui Seraph, id est amator est, in deo est et deus in eo, immo et deus et ipse unum sunt.
pico Pico della Mirandola   pico Seite +1

Pico della Mirandola
Email  zurück zur Homepage  eine Stufe zurück
© by Herbert Huber, Am Fröschlanger 15, 83512 Wasserburg, Germany, 25.7.2004